monumenta.ch > Plinius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 51
{XX} hanc Sextius milacem a Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur. sunt qui et taxica hinc appellata dicant venena - quae nunc toxica dicimus -, quibus sagittae tinguantur. repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus adigatur.